Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.14 Cic. Fam. 14.15 (English) >>Cic. Fam. 14.16

14.15 Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47). TVLLIVS S. D. TERENTIAE si vales, bene est. constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil audiebamus. de ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen quid velimus et quid hoc tempore putemus opus esse ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum teneo. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xii K. Quintilis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.14 Cic. Fam. 14.15 (English) >>Cic. Fam. 14.16

Powered by PhiloLogic